Busca Bíblica
Encontrados 1894 registros para: Deus
in principio creavit Deus cælum et terram (Liber Genesis 1,1) |
dixitque Deus fiat lux et facta est lux (Liber Genesis 1,3) |
et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras (Liber Genesis 1,4) |
dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis (Liber Genesis 1,6) |
et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita (Liber Genesis 1,7) |
vocavitque Deus firmamentum cælum et factum est vespere et mane dies secundus (Liber Genesis 1,8) |
dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1,9) |
et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,10) |
et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,12) |
dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos (Liber Genesis 1,14) |
fecitque Deus duo magna luminaria luminare majus ut præesset diei et luminare minus ut præesset nocti et stellas (Liber Genesis 1,16) |
et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1,18) |

