| 1. | Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. |
| 2. | Porro Saul et viri Israel congregati venerunt in vallem Terebinthi et instruxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim. |
| 3. | Et Philisthim stabant super montem ex hac parte, et Israel stabat super montem ex altera parte; vallisque erat inter eos. |
| 4. | Et egressus est vir propugnator de castris Philisthinorum nomine Goliath de Geth altitudinis sex cubitorum et palmi. |
| 5. | Et cassis aerea super caput eius, et lorica squamata induebatur; porro pondus loricae eius quinque milia siclorum aeris. |
| 6. | Et ocreas aereas habebat in cruribus, et acinaces aereus erat inter umeros eius. |
| 7. | Hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri; et armiger eius antecedebat eum. |
| 8. | Stansque clamabat adversum agmina Israel et dicebat eis: “Quare venitis parati ad proelium? Numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen! |
| 9. | Si quiverit pugnare mecum et percusserit me, erimus vobis servi; si autem ego praevaluero et percussero eum, vos servi eritis et servietis nobis”. |
| 10. | Et aiebat Philisthaeus: “Ego exprobravi agminibus Israel hodie: Date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen!”. |
| 11. | Audiens autem Saul et omnes Israelitae sermones Philisthaei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis. |
| 12. | David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Iudae, cui erat nomen Isai; qui habebat octo filios et erat vir in diebus Saul senex et grandaevus inter viros. |
| 13. | Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in proelium; et nomina trium filiorum eius, qui perrexerant ad bellum: Eliab primogenitus et secundus Abinadab tertiusque Samma. |
| 14. | David autem erat minimus; tribus ergo maioribus secutis Saulem, |
| 15. | ibat David et revertebatur a Saul, ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem. |
| 16. | Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere et stabat quadraginta diebus. |
| 17. | Dixit autem Isai ad David filium suum: “Accipe fratribus tuis ephi frumenti tosti et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos. |
| 18. | Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes”. |
| 19. | Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philisthim. |
| 20. | Surrexit itaque David mane et commendavit gregem custodi et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad carraginem, dum exercitus egrediebatur ad pugnam et vociferabatur in certamine. |
| 21. | Direxerunt ergo Israel et Philisthim aciem adversus aciem. |
| 22. | Derelinquens autem David vasa, quae attulerat, sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis et interrogabat, si omnia recte agerentur erga fratres suos. |
| 23. | Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille propugnator ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, ex castris Philisthinorum; et loquente eo haec eadem verba, audivit David. |
| 24. | Omnes autem Israelitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie eius timentes eum valde. |
| 25. | Et dixit unus quispiam de Israel: “Num vidistis virum hunc, qui ascendit? Ad exprobrandum enim Israeli ascendit. Virum ergo, qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis et filiam suam dabit ei; et domum patris eius faciet absque tributo in Israel”. |
| 26. | Et ait David ad viros, qui stabant secum, dicens: “Quid dabitur viro, qui percusserit Philisthaeum hunc et tulerit opprobrium de Israel? Quis est enim hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis?”. |
| 27. | Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens: “Haec dabuntur viro, qui percusserit eum”. |
| 28. | Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti”. |
| 29. | Et dixit David: “Quid feci? Numquid non verbum est?”. |
| 30. | Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem; et respondit ei populus verbum sicut prius. |
| 31. | Audita sunt autem verba, quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul. |
| 32. | Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei: “Non concidat cor cuiusquam in eo; ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisthaeum istum”. |
| 33. | Et ait Saul ad David: “Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua”. |
| 34. | Dixitque David ad Saul: “Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus tollebatque arietem de medio gregis. |
| 35. | Et sequebar eos et percutiebam eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum et percutiebam interficiebamque eos. |
| 36. | Nam et leonem et ursum interfecit servus tuus; erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis, quia ausus est maledicere exercitum Dei viventis”. |
| 37. | Et ait David: “Dominus, qui eruit me de manu leonis et de manu ursi, ipse liberabit me de manu Philisthaei huius”. Dixit autem Saul ad David: “Vade, et Dominus tecum sit”. |
| 38. | Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam aeream super caput eius et vestivit eum lorica. |
| 39. | Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam coepit tentare, si armatus posset incedere; non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul: “Non possum sic incedere, quia nec usum habeo”. Et deposuit ea |
| 40. | et tulit baculum suum in manu sua; et elegit sibi quinque levissimos lapides de torrente et misit eos in peram pastoralem, qua ut sacculo lapidum utebatur, et fundam manu tulit et processit adversum Philisthaeum. |
| 41. | Ibat autem Philisthaeus incedens et appropinquans adversum David, et armiger eius ante eum. |
| 42. | Cumque inspexisset Philisthaeus et vidisset David, despexit eum; erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu. |
| 43. | Et dixit Philisthaeus ad David: “Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo?”. Et maledixit Philisthaeus David in diis suis; |
| 44. | dixitque ad David: “Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae”. |
| 45. | Dixit autem David ad Philisthaeum: “Tu venis ad me cum gladio et hasta et acinace; ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti. |
| 46. | Hodie dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te et auferam caput tuum a te; et dabo cadaver tuum et cadavera castrorum Philisthim hodie volatilibus caeli et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel, |
| 47. | et noverit universa ecclesia haec quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus: ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras”. |
| 48. | Cum ergo surrexisset Philisthaeus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam adversum Philisthaeum. |
| 49. | Et misit manum suam in peram tulitque unum lapidem et funda iecit; et percussit Philisthaeum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius, et cecidit in faciem suam super terram. |
| 50. | Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et in lapide; percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu, David |
| 51. | cucurrit et stetit super Philisthaeum; et tulit gladium eius et eduxit eum de vagina sua et interfecit eum praeciditque caput eius. Videntes autem Philisthim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt. |
| 52. | Et consurgentes viri Israel et Iudae vociferati sunt et persecuti Philisthaeos usque dum venirent ad Geth et usque ad portas Accaron. Cecideruntque vulnerati de Philisthim in via a Saarim usque ad Geth et usque ad Accaron. |
| 53. | Et revertentes filii Israel, postquam persecuti fuerant Philisthaeos, praedati sunt castra eorum. |
| 54. | Assumens autem David caput Philisthaei attulit illud in Ierusalem; arma vero eius posuit in tabernaculo. |
| 55. | Eo autem tempore, quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae: “De qua stirpe descendit hic adulescens, Abner?”. Dixitque Abner: “Vivit anima tua, rex, quia non novi”. |
| 56. | Et ait rex: “Interroga tu, cuius filius sit iste puer”. |
| 57. | Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner et introduxit coram Saul caput Philisthaei habentem in manu. |
| 58. | Et ait ad eum Saul: “De qua progenie es, o adulescens?”. Dixitque David: “Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum”. |