| 1. | Et dixit Samuel ad Saul: “Me misit Dominus, ut unge rem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini. |
| 2. | Haec dicit Dominus exercituum: “Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. |
| 3. | Nunc igitur vade et demolire Amalec et percute anathemate universa eius; non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum””. |
| 4. | Convocavit itaque Saul populum et recensuit eos in Telem: ducenta milia peditum et decem milia virorum Iudae. |
| 5. | Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente |
| 6. | dixitque Saul Cinaeo: “Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto”. Et recessit Cinaeus de medio Amalec. |
| 7. | Percussitque Saul Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti. |
| 8. | Et apprehendit Agag regem Amalec vivum; omne autem vulgus interfecit in ore gladii. |
| 9. | Et pepercit Saul et populus Agag et optimis gregibus ovium et armentorum, pinguibus scilicet pecoribus et agnis et universis, quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea; quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt. |
| 10. | Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens: |
| 11. | “Paenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me et verba mea opere non implevit”. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte. |
| 12. | Cumque de nocte surrexisset Samuel, ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli quod venisset Saul in Carmel et erexisset sibi trophaeum et reversus transisset descendissetque in Galgala. |
| 13. | Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul: “Benedictus tu Domino; implevi verbum Domini”. |
| 14. | Dixitque Samuel: “Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio?”. |
| 15. | Et ait Saul: “De Amalec adduxerunt ea; pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis, ut immolarentur Domino Deo tuo; reliqua vero occidimus”. |
| 16. | Dixit autem Samuel ad Saul: “Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte”. Dixitque ei: “Loquere”. |
| 17. | Et ait Samuel: “Nonne, cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te Dominus regem super Israel |
| 18. | et misit te Dominus in viam et ait: “Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum”. |
| 19. | Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es et fecisti malum in oculis Domini?”. |
| 20. | Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. |
| 21. | Tulit autem populus de praeda oves et boves, primitias eorum, quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo tuo in Galgalis”. |
| 22. | Et ait Samuel: “Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut oboediatur voci Domini? Melior est enim oboedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum. |
| 23. | Vere peccatum hariolandi est repugnare, et scelus idololatriae nolle acquiescere: pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te, ne sis rex”. |
| 24. | Dixitque Saul ad Samuelem: “Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et oboediens voci eorum; |
| 25. | sed nunc tolle, quaeso, peccatum meum et revertere mecum, ut adorem Dominum”. |
| 26. | Et ait Samuel ad Saul: “Non revertar tecum, quia proiecisti sermonem Domini; et proiecit te Dominus, ne sis rex super Israel”. |
| 27. | Et conversus est Samuel, ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae et scissa est. |
| 28. | Et ait ad eum Samuel: “Scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. |
| 29. | Porro Gloria Israel non mentitur et paenitudine non flectitur; neque enim homo est, ut agat paenitentiam”. |
| 30. | At ille ait: “Peccavi, sed nunc honora me coram senibus populi mei et coram Israel; et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum”. |
| 31. | Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum. |
| 32. | Dixitque Samuel: “Adducite ad me Agag regem Amalec”. Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: “Certe secessit amaritudo mortis!”. |
| 33. | Et ait Samuel: “Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua”. Et in frusta concidit Samuel Agag coram Domino in Galgalis. |
| 34. | Abiit autem Samuel in Rama; Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa Saulis. |
| 35. | Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae; verumtamen lugebat Samuel Saul, quoniam Dominum paenitebat quod constituisset Saul regem super Israel. |