| 1. | Et angelo ecclesiae, quae est Sardis, scribe: Haec dicit, qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. |
| 2. | Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; |
| 3. | in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva et paenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam tamquam fur, et nescies qua hora veniam ad te. |
| 4. | Sed habes pauca nomina in Sardis, qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. |
| 5. | Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen eius de libro vitae et confitebor nomen eius coram Patre meo et coram angelis eius. |
| 6. | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. |
| 7. | Et angelo ecclesiae, quae est Philadelphiae, scribe: Haec dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui aperit, et nemo claudet; et claudit, et nemo aperit: |
| 8. | Scio opera tua — ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere — quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum et non negasti nomen meum. |
| 9. | Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Iudaeos esse et non sunt, sed mentiuntur; ecce faciam illos, ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te. |
| 10. | Quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego te servabo ab hora tentationis, quae ventura est super orbem universum tentare habitantes in terra. |
| 11. | Venio cito; tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam. |
| 12. | Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius; et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitatis Dei mei, novae Ierusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum. |
| 13. | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis. |
| 14. | Et angelo ecclesiae, quae est Laodiciae, scribe: Haec dicit Amen, testis fidelis et verus, principium creaturae Dei: |
| 15. | Scio opera tua, quia neque frigidus es neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! |
| 16. | Sic quia tepidus es et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere ex ore meo. |
| 17. | Quia dicis: “Dives sum et locupletatus et nullius egeo”, et nescis quia tu es miser et miserabilis et pauper et caecus et nudus, |
| 18. | suadeo tibi emere a me aurum igne probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrium ad inunguendum oculos tuos, ut videas. |
| 19. | Ego, quos amo, arguo et castigo. Aemulare ergo et paenitentiam age. |
| 20. | Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo, et ipse mecum. |
| 21. | Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius. |
| 22. | Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis”. |