| 1. | Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. |
| 2. | In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. |
| 3. | Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi |
| 4. | et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. |
| 5. | Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. |
| 6. | Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. |
| 7. | Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius”. |
| 8. | Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat. |
| 9. | Et dicit mihi: “Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora!”. |
| 10. | Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! |
| 11. | Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc. |
| 12. | Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. |
| 13. | Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. |
| 14. | Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem. |
| 15. | Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium! |
| 16. | Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina”. |
| 17. | Et Spiritus et sponsa dicunt: “Veni!”. Et, qui audit, dicat: “Veni!”. Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis. |
| 18. | Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; |
| 19. | et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. |
| 20. | Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. |
| 21. | Gratia Domini Iesu cum omnibus. |