| 1. | Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum?”. |
| 2. | Dixitque Dominus: “Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius”. |
| 3. | Et ait Iudas Simeoni fratri suo: “Ascende mecum in sorte mea, et pugnemus contra Chananaeum, et ego pergam tecum in sorte tua”. Et abiit cum eo Simeon. |
| 4. | Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum. |
| 5. | Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum. |
| 6. | Fugit autem Adonibezec, quem persecuti comprehenderunt, caesis pollicibus manuum eius ac pedum. |
| 7. | Dixitque Adonibezec: “Septuaginta reges, amputatis manuum ac pedum pollicibus, colligebant sub mensa mea ciborum reliquias. Sicut feci, ita reddidit mihi Deus”. Adduxeruntque eum in Ierusalem, et ibi mortuus est. |
| 8. | Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. |
| 9. | Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis et in Nageb et in Sephela. |
| 10. | Pergensque Iuda contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron, cui nomen fuit antiquitus Cariatharbe, percussit Sesai et Ahiman et Tholmai. |
| 11. | Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum). |
| 12. | Dixitque Chaleb: “Qui percusserit Cariathsepher et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem”. |
| 13. | Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Chaleb minor, dedit ei Axam filiam suam coniugem. |
| 14. | Quae cum veniret, incitavit eum, ut peteret a patre suo agrum. Demisit ergo se de asino, et dixit ei Chaleb: “Quid habes?”. |
| 15. | At illa respondit: “Da mihi benedictionem; quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis”. Dedit ergo ei Chaleb irriguum superius et irriguum inferius. |
| 16. | Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis. |
| 17. | Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananaeum, qui habitabat in Sephath, et percusserunt urbem anathemate. Vocatumque est nomen eius Horma (id est Anathema). |
| 18. | Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron cum terminis suis. |
| 19. | Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. |
| 20. | Dederuntque Chaleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui expulit ex ea tres filios Enac. |
| 21. | Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non expulerunt filii Beniamin, habitavitque Iebusaeus cum filiis Beniamin in Ierusalem usque in praesentem diem. |
| 22. | Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis. |
| 23. | Nam, cum explorarent urbem, quae prius Luza vocabatur, |
| 24. | viderunt custodes hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: “Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam”. |
| 25. | Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii; hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt. |
| 26. | Qui dimissus abiit in terram Hetthim et aedificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam, quae ita appellatur usque in praesentem diem. |
| 27. | Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. |
| 28. | Postquam autem confortatus est Israel, fecit eos tributarios et expellere noluit. |
| 29. | Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. |
| 30. | Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius. |
| 31. | Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; |
| 32. | habitavitque Aser in medio Chananaei habitatoris illius terrae, quia non expulit eum. |
| 33. | Nephthali non expulit habitatores Bethsames et Bethanath et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii. |
| 34. | Artavitque Amorraeus filios Dan in montem nec dedit eis locum, ut ad planiora descenderent. |
| 35. | Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. |
| 36. | Fuit autem terminus Amorraei ab ascensu Acrabbim ad Petram et superiora loca. |