| 1. | Simon Petrus servus et apo stolus Iesu Christi his, qui coae qualem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu Christi: |
| 2. | gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri. |
| 3. | Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae ad vitam et pietatem donatae per cognitionem eius, qui vocavit nos propria gloria et virtute, |
| 4. | per quae pretiosa et maxima nobis promissa donata sunt, ut per haec efficiamini divinae consortes naturae, fugientes eam, quae in mundo est in concupiscentia, corruptionem; |
| 5. | et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, |
| 6. | in scientia autem continentiam, in continentia autem patientiam, in patientia autem pietatem, |
| 7. | in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem. |
| 8. | Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem; |
| 9. | cui enim non praesto sunt haec, caecus est et nihil procul cernens, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. |
| 10. | Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando; |
| 11. | sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. |
| 12. | Propter quod incipiam vos semper commonere de his, et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritate. |
| 13. | Iustum autem arbitror, quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione, |
| 14. | certus quod velox est depositio tabernaculi mei, secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihi; |
| 15. | dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis. |
| 16. | Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. |
| 17. | Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: “Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui”; |
| 18. | et hanc vocem nos audivimus de caelo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto. |
| 19. | Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris, |
| 20. | hoc primum intellegentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit; |
| 21. | non enim voluntate humana prolata est prophetia aliquando, sed a Spiritu Sancto ducti locuti sunt a Deo homines. |