| 1. | Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: |
| 2. | Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, |
| 3. | neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. |
| 4. | Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam. |
| 5. | Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. |
| 6. | Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, |
| 7. | omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. |
| 8. | Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. |
| 9. | Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. |
| 10. | Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. |
| 11. | Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen. |
| 12. | Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. |
| 13. | Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. |
| 14. | Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo. |