| 1. | Similiter mulieres subditae sint suis viris, ut et si qui non cre dunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, |
| 2. | considerantes castam in timore conversationem vestram; |
| 3. | quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdationis auri aut indumenti vestimentorum cultus, |
| 4. | sed qui absconditus cordis est homo, in incorruptibilitate mitis et quieti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. |
| 5. | Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris, |
| 6. | sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. |
| 7. | Viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri impertientes honorem, tamquam et coheredibus gratiae vitae, uti ne impediantur orationes vestrae. |
| 8. | In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, humiles, |
| 9. | non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis. |
| 10. | “Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, |
| 11. | et labia eius ne loquantur dolum; declinet autem a malo et faciat bonum, inquirat pacem et persequatur eam. |
| 12. | Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala”. |
| 13. | Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? |
| 14. | Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, |
| 15. | Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe; |
| 16. | sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. |
| 17. | Melius est enim benefacientes, si velit voluntas Dei, pati quam malefacientes. |
| 18. | Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: |
| 19. | in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit, |
| 20. | qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. |
| 21. | Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, |
| 22. | qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus. |