| 1. | Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem. |
| 2. | Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis, |
| 3. | scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur; |
| 4. | patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. |
| 5. | Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. |
| 6. | Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. |
| 7. | Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, |
| 8. | vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis. |
| 9. | Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, |
| 10. | dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. |
| 11. | Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet. |
| 12. | Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se. |
| 13. | Nemo, cum tentatur, dicat: “A Deo tentor”; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat. |
| 14. | Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus; |
| 15. | dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem. |
| 16. | Nolite errare, fratres mei dilectissimi. |
| 17. | Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. |
| 18. | Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius. |
| 19. | Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; |
| 20. | ira enim viri iustitiam Dei non operatur. |
| 21. | Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. |
| 22. | Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. |
| 23. | Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; |
| 24. | consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. |
| 25. | Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. |
| 26. | Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. |
| 27. | Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo. |