| 1. | Caritas fraternitatis maneat. |
| 2. | Hospitalitatem nolite obli visci; per hanc enim quidam nescientes hospitio receperunt angelos. |
| 3. | Mementote vinctorum tamquam simul vincti, laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes. |
| 4. | Honorabile conubium in omnibus, et torus immaculatus; fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus. |
| 5. | Sint mores sine avaritia; contenti praesentibus. Ipse enim dixit: “Non te deseram neque derelinquam”, |
| 6. | ita ut confidenter dicamus: “Dominus mihi adiutor est, non timebo; quid faciet mihi homo?”. |
| 7. | Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei; quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. |
| 8. | Iesus Christus heri et hodie idem, et in saecula! |
| 9. | Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci; optimum enim est gratia stabiliri cor, non escis, quae non profuerunt ambulantibus in eis. |
| 10. | Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt. |
| 11. | Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra. |
| 12. | Propter quod et Iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est. |
| 13. | Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium eius portantes; |
| 14. | non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. |
| 15. | Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. |
| 16. | Beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus. |
| 17. | Oboedite praepositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis. |
| 18. | Orate pro nobis; confidimus enim quia bonam conscientiam habemus, in omnibus bene volentes conversari. |
| 19. | Amplius autem deprecor vos hoc facere, ut quo celerius restituar vobis. |
| 20. | Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Iesum, |
| 21. | aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen. |
| 22. | Rogo autem vos, fratres, sufferte sermonem exhortationis; etenim perpaucis scripsi vobis. |
| 23. | Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum esse; cum quo, si celerius venerit, videbo vos. |
| 24. | Salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos. Salutant vos, qui de Italia sunt. |
| 25. | Gratia cum omnibus vobis. |