| 1. | Paulus vinctus Christi Iesu et Timotheus frater Philemoni dilecto et adiutori nostro |
| 2. | et Apphiae sorori et Archippo commilitoni nostro et ecclesiae, quae in domo tua est: |
| 3. | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. |
| 4. | Gratias ago Deo meo semper memoriam tui faciens in orationibus meis, |
| 5. | audiens caritatem tuam et fidem, quam habes in Dominum Iesum et in omnes sanctos, |
| 6. | ut communio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis boni, quod est in nobis in Christum; |
| 7. | gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua, quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. |
| 8. | Propter quod multam fiduciam habens in Christo imperandi tibi, quod ad rem pertinet, |
| 9. | propter caritatem magis obsecro, cum sim talis ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Christi Iesu; |
| 10. | obsecro te de meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, |
| 11. | qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et tibi et mihi utilis, |
| 12. | quem remisi tibi: eum, hoc est viscera mea; |
| 13. | quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii. |
| 14. | Sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium. |
| 15. | Forsitan enim ideo discessit ad horam, ut aeternum illum reciperes, |
| 16. | iam non ut servum sed plus servo, carissimum fratrem, maxime mihi, quanto autem magis tibi et in carne et in Domino. |
| 17. | Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me. |
| 18. | Si autem aliquid nocuit tibi aut debet, hoc mihi imputa. |
| 19. | Ego Paulus scripsi mea manu, ego reddam; ut non dicam tibi quod et teipsum mihi debes. |
| 20. | Ita, frater! Ego te fruar in Domino; refice viscera mea in Christo! |
| 21. | Confidens oboedientia tua scripsi tibi, sciens quoniam et super id, quod dico, facies. |
| 22. | Simul autem et para mihi hospitium, nam spero per orationes vestras donari me vobis. |
| 23. | Salutat te Epaphras, concaptivus meus in Christo Iesu, |
| 24. | Marcus, Aristarchus, Demas, Lucas, adiutores mei. |
| 25. | Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. |