| 1. | Admone illos principibus, pote statibus subditos esse, dicto oboedire, ad omne opus bonum paratos esse, |
| 2. | neminem blasphemare, non litigiosos esse, modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines. |
| 3. | Eramus enim et nos aliquando insipientes, inoboedientes, errantes, servientes concupiscentiis et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem. |
| 4. | Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, |
| 5. | non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, |
| 6. | quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, |
| 7. | ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitae aeternae. |
| 8. | Fidelis sermo, et volo te de his confirmare, ut curent bonis operibus praeesse, qui crediderunt Deo. Haec sunt bona et utilia hominibus; |
| 9. | stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas circa legem devita, sunt enim inutiles et vanae. |
| 10. | Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita, |
| 11. | sciens quia subversus est, qui eiusmodi est, et delinquit, proprio iudicio condemnatus. |
| 12. | Cum misero ad te Artemam aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim; ibi enim statui hiemare. |
| 13. | Zenam legis peritum et Apollo sollicite instrue, ut nihil illis desit. |
| 14. | Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. |
| 15. | Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis. |