| 1. | Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: |
| 2. | praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. |
| 3. | Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, |
| 4. | et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. |
| 5. | Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. |
| 6. | Ego enim iam delibor, et tempus meae resolutionis instat. |
| 7. | Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; |
| 8. | in reliquo reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius. |
| 9. | Festina venire ad me cito. |
| 10. | Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam; |
| 11. | Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium. |
| 12. | Tychicum autem misi Ephesum. |
| 13. | Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas. |
| 14. | Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius; |
| 15. | quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris. |
| 16. | In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur; |
| 17. | Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. |
| 18. | Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen. |
| 19. | Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum. |
| 20. | Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. |
| 21. | Festina ante hiemem venire. Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes. |
| 22. | Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. |