| 1. | Hoc autem scito, quod in no vissimis diebus instabunt tem pora periculosa. |
| 2. | Erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus inoboedientes, ingrati, scelesti, |
| 3. | sine affectione, sine foedere, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, |
| 4. | proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei, |
| 5. | habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes; et hos devita. |
| 6. | Ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis concupiscentiis, |
| 7. | semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenire valentes. |
| 8. | Quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem; |
| 9. | sed ultra non proficient, insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. |
| 10. | Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, |
| 11. | persecutiones, passiones, qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, Lystris, quales persecutiones sustinui; et ex omnibus me eripuit Dominus. |
| 12. | Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur; |
| 13. | mali autem homines et seductores proficient in peius, in errorem mittentes et errantes. |
| 14. | Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris, |
| 15. | et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu. |
| 16. | Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, |
| 17. | ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus. |