| 1. | Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; |
| 2. | et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere. |
| 3. | Collabora sicut bonus miles Christi Iesu. |
| 4. | Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit; |
| 5. | si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit. |
| 6. | Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere. |
| 7. | Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. |
| 8. | Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum, |
| 9. | in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum! |
| 10. | Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna. |
| 11. | Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus; |
| 12. | si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos; |
| 13. | si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest. |
| 14. | Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. |
| 15. | Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. |
| 16. | Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem, |
| 17. | et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus, |
| 18. | qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. |
| 19. | Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini. |
| 20. | In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam; |
| 21. | si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum. |
| 22. | Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. |
| 23. | Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites; |
| 24. | servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem, |
| 25. | cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, |
| 26. | et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem. |