| 1. | Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu, |
| 2. | Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. |
| 3. | Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die |
| 4. | desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, |
| 5. | recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. |
| 6. | Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; |
| 7. | non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. |
| 8. | Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei, |
| 9. | qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia; |
| 10. | manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium, |
| 11. | in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor. |
| 12. | Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. |
| 13. | Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu; |
| 14. | bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. |
| 15. | Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes. |
| 16. | Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit; |
| 17. | sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit |
| 18. | — det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti. |