| 1. | Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. |
| 2. | Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce et exhortare. |
| 3. | Si quis aliter docet et non accedit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae, |
| 4. | superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae, |
| 5. | conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem. |
| 6. | Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia. |
| 7. | Nihil enim intulimus in mundum, quia nec auferre quid possumus; |
| 8. | habentes autem alimenta et quibus tegamur, his contenti erimus. |
| 9. | Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum et desideria multa stulta et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem; |
| 10. | radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. |
| 11. | Tu autem, o homo Dei, haec fuge; sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. |
| 12. | Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, ad quam vocatus es, et confessus es bonam confessionem coram multis testibus. |
| 13. | Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, |
| 14. | ut serves mandatum sine macula irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi, |
| 15. | quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regnantium et Dominus dominantium, |
| 16. | qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum nec videre potest; cui honor et imperium sempiternum. Amen. |
| 17. | Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo, qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum, |
| 18. | bene agere, divites fieri in operibus bonis, facile tribuere, communicare, |
| 19. | thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. |
| 20. | O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, |
| 21. | quam quidam profitentes circa fidem aberraverunt. Gratia vobiscum. |