| 1. | Quae cum audisset Iabin rex Asor, misit ad Iobab regem Madon et ad regern Semeron atque ad regem Achsaph, |
| 2. | ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare, |
| 3. | Chananaeum in oriente et occidente, et Amorraeum atque Hetthaeum ac Pherezaeum et Iebusaeum in montanis, Hevaeum quoque, qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha. |
| 4. | Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena, quae est in litore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis; |
| 5. | conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. |
| 6. | Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! Cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos occisos in conspectu Israel: equos eorum subnervabis et currus igne combures”. |
| 7. | Venitque Iosue et omnis exercitus cum eo adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos. |
| 8. | Tradiditque illos Dominus in manu Israel; qui percusserunt eos et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam et Maserephoth in occidente campumque Maspha in oriente. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias; |
| 9. | fecit sicut praeceperat ei Dominus: equos eorum subnervavit currusque combussit. |
| 10. | Reversusque tempore illo cepit Asor et regem eius percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat. |
| 11. | Percussitque omnes animas, quae ibidem morabantur; non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit ipsamque urbem peremit incendio. |
| 12. | Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. |
| 13. | Urbes tantum, quae erant in tumulis earum sitae, non succendit Israel; unam Asor solam Iosue flamma consumpsit. |
| 14. | Omnemque praedam istarum urbium ac iumenta diviserunt sibi filii Israel, cunctis hominibus interfectis; nullum vivum reliquerunt. |
| 15. | Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Iosue, et ille universa complevit; non praeteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum, quod iusserat Dominus Moysi. |
| 16. | Cepit itaque Iosue omnem terram hanc, montanam et Nageb terramque Gosen et Sephelam et Arabam montemque Israel et campestria eius, |
| 17. | a monte Calvo, qui ascendit Seir, usque Baalgad in planitie Libani subter montem Hermon; omnes reges eorum cepit, percussit et occidit. |
| 18. | Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos. |
| 19. | Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. |
| 20. | Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. |
| 21. | In tempore illo venit Iosue et interfecit Enacim de montanis Hebron et Dabir et Anab et de omni monte Iudae et Israel urbesque eorum delevit. |
| 22. | Non reliquit ullum de stirpe Enacim in terra filiorum Israel, absque civitatibus Gaza et Geth et Azoto, in quibus solis relicti sunt. |
| 23. | Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis. |