| 1. | De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; |
| 2. | ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. |
| 3. | Cum enim dixerint: “Pax et securitas”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. |
| 4. | Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; |
| 5. | omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; |
| 6. | igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus. |
| 7. | Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur. |
| 8. | Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis; |
| 9. | quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, |
| 10. | qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. |
| 11. | Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis. |
| 12. | Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos, qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos, |
| 13. | ut habeatis illos superabundanter in caritate propter opus illorum. Pacem habete inter vos. |
| 14. | Hortamur autem vos, fratres: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, longanimes estote ad omnes. |
| 15. | Videte, ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper, quod bonum est, sectamini et in invicem et in omnes. |
| 16. | Semper gaudete, |
| 17. | sine intermissione orate, |
| 18. | in omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. |
| 19. | Spiritum nolite exstinguere, |
| 20. | prophetias nolite spernere; |
| 21. | omnia autem probate, quod bonum est tenete, |
| 22. | ab omni specie mala abstinete vos. |
| 23. | Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. |
| 24. | Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet. |
| 25. | Fratres, orate etiam pro nobis. |
| 26. | Salutate fratres omnes in osculo sancto. |
| 27. | Adiuro vos per Dominum, ut legatur epistula omnibus fratribus. |
| 28. | Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. |