| 1. | Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes, |
| 2. | implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes; |
| 3. | nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes; |
| 4. | non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum. |
| 5. | Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu: |
| 6. | qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, |
| 7. | sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo, |
| 8. | humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. |
| 9. | Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, |
| 10. | ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum, |
| 11. | et omnis lingua confiteatur “Dominus Iesus Christus!”, in gloriam Dei Patris. |
| 12. | Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini; |
| 13. | Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito. |
| 14. | Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus, |
| 15. | ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, |
| 16. | verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi. |
| 17. | Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis; |
| 18. | idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi. |
| 19. | Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt. |
| 20. | Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit; |
| 21. | omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi. |
| 22. | Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium. |
| 23. | Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt; |
| 24. | confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam. |
| 25. | Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos, |
| 26. | quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. |
| 27. | Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. |
| 28. | Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. |
| 29. | Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote, |
| 30. | quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me. |