| 1. | Filii, oboedite parentibus vestris in Domino; hoc enim est iu stum. |
| 2. | Honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum cum promissione, |
| 3. | ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram. |
| 4. | Et, patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. |
| 5. | Servi, oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo; |
| 6. | non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo; |
| 7. | cum bona voluntate servientes, sicut Domino et non hominibus, |
| 8. | scientes quoniam unusquisque, si quid fecerit bonum, hoc percipiet a Domino, sive servus sive liber. |
| 9. | Et, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud eum. |
| 10. | De cetero confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. |
| 11. | Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. |
| 12. | Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. |
| 13. | Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. |
| 14. | State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae |
| 15. | et calceati pedes in praeparatione evangelii pacis, |
| 16. | inomnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; |
| 17. | et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; |
| 18. | per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis |
| 19. | et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii, |
| 20. | pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui. |
| 21. | Ut autem et vos sciatis, quae circa me sunt, quid agam, omnia nota vobis faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister in Domino, |
| 22. | quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra. |
| 23. | Pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo. |
| 24. | Gratia cum omnibus, qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione. |