| 1. | Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri. |
| 2. | Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. |
| 3. | Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae. |
| 4. | Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis. |
| 5. | Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus. |
| 6. | Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur. |
| 7. | Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire? |
| 8. | Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos. |
| 9. | Modicum fermentum totam massam corrumpit. |
| 10. | Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille. |
| 11. | Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis. |
| 12. | Utinam et abscidantur, qui vos conturbant! |
| 13. | Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem. |
| 14. | Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum. |
| 15. | Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini! |
| 16. | Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. |
| 17. | Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis. |
| 18. | Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege. |
| 19. | Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria, |
| 20. | idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, |
| 21. | invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. |
| 22. | Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, |
| 23. | mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. |
| 24. | Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. |
| 25. | Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus. |
| 26. | Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes. |