| 1. | Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis |
| 2. | — ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — |
| 3. | nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, |
| 4. | sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, |
| 5. | in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, |
| 6. | in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, |
| 7. | in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, |
| 8. | per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; |
| 9. | sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; |
| 10. | quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. |
| 11. | Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. |
| 12. | Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris; |
| 13. | eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. |
| 14. | Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? |
| 15. | Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli? |
| 16. | Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. |
| 17. | Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos |
| 18. | et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens”. |