| 1. | Non sum liber? Non sum apo stolus? Nonne Iesum Dominum nostrum vidi? Non opus meum vos estis in Domino? |
| 2. | Si aliis non sum apostolus, sed tamen vobis sum; nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino. |
| 3. | Mea defensio apud eos, qui me interrogant, haec est. |
| 4. | Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? |
| 5. | Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas? |
| 6. | Aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem non operandi? |
| 7. | Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat? |
| 8. | Numquid secundum hominem haec dico? An et lex haec non dicit? |
| 9. | Scriptum est enim in Lege Moysis: “Non alligabis os bovi trituranti”. Numquid de bobus cura est Deo? |
| 10. | An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. |
| 11. | Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? |
| 12. | Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. |
| 13. | Nescitis quoniam, qui sacra operantur, quae de sacrario sunt, edunt; qui altari deserviunt, cum altari participantur? |
| 14. | Ita et Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere. |
| 15. | Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. |
| 16. | Nam si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Vae enim mihi est, si non evangelizavero! |
| 17. | Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. |
| 18. | Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. |
| 19. | Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. |
| 20. | Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem; |
| 21. | his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; |
| 22. | factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. |
| 23. | Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. |
| 24. | Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. |
| 25. | Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. |
| 26. | Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi aerem verberans; |
| 27. | sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar. |