| 1. | Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. |
| 2. | Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur. |
| 3. | Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico; |
| 4. | nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est! |
| 5. | Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo. |
| 6. | Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum. |
| 7. | Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? |
| 8. | Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus. |
| 9. | Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. |
| 10. | Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles. |
| 11. | Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus |
| 12. | et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus, |
| 13. | blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc. |
| 14. | Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam; |
| 15. | nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui. |
| 16. | Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote! |
| 17. | Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo. |
| 18. | Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam; |
| 19. | veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem; |
| 20. | non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute. |
| 21. | Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis? |