| 1. | Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed qua si carnalibus, tamquam parvulis in Christo. |
| 2. | Lac vobis potum dedi, non escam, nondum enim poteratis. Sed ne nunc quidem potestis, |
| 3. | adhuc enim estis carnales. Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? |
| 4. | Cum enim quis dicit: “Ego quidem sum Pauli”, alius autem: “Ego Apollo”, nonne homines estis? |
| 5. | Quid igitur est Apollo? Quid vero Paulus? Ministri, per quos credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit. |
| 6. | Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit; |
| 7. | itaque neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. |
| 8. | Qui plantat autem et qui rigat unum sunt; unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. |
| 9. | Dei enim sumus adiutores: Dei agri cultura estis, Dei aedificatio estis. |
| 10. | Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet; |
| 11. | fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est, qui est Iesus Christus. |
| 12. | Si quis autem superaedificat supra fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, fenum, stipulam, |
| 13. | uniuscuiusque opus manifestum erit; dies enim declarabit: quia in igne revelatur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. |
| 14. | Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; |
| 15. | si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. |
| 16. | Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? |
| 17. | Si quis autem templum Dei everterit, evertet illum Deus; templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. |
| 18. | Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens. |
| 19. | Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: “Qui apprehendit sapientes in astutia eorum”; |
| 20. | et iterum: “Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt”. |
| 21. | Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, |
| 22. | sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura, omnia enim vestra sunt, |
| 23. | vos autem Christi, Christus autem Dei. |