| 1. | Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. |
| 2. | Non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. |
| 3. | Et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos, |
| 4. | et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, |
| 5. | ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei. |
| 6. | Sapientiam autem loquimur inter perfectos, sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi, qui destruuntur, |
| 7. | sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, |
| 8. | quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. |
| 9. | Sed sicut scriptum est: “Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus his, qui diligunt illum”. |
| 10. | Nobis autem revelavit Deus per Spiritum; Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei. |
| 11. | Quis enim scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et, quae Dei sunt, nemo cognovit nisi Spiritus Dei. |
| 12. | Nos autem non spiritum mundi accepimus, sed Spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, quae a Deo donata sunt nobis; |
| 13. | quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae sed in doctis Spiritus verbis, spiritalibus spiritalia comparantes. |
| 14. | Animalis autem homo non percipit, quae sunt Spiritus Dei, stultitia enim sunt illi, et non potest intellegere, quia spiritaliter examinantur; |
| 15. | spiritalis autem iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. |
| 16. | Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? Nos autem sensum Christi habemus. |