| 1. | Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, |
| 2. | per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis! |
| 3. | Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas |
| 4. | et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas |
| 5. | et quia visus est Cephae et post haec Duodecim; |
| 6. | deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; |
| 7. | deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus; |
| 8. | novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi. |
| 9. | Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei; |
| 10. | gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum. |
| 11. | Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis. |
| 12. | Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? |
| 13. | Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est! |
| 14. | Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra; |
| 15. | invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. |
| 16. | Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; |
| 17. | quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris. |
| 18. | Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt. |
| 19. | Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. |
| 20. | Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. |
| 21. | Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum: |
| 22. | sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. |
| 23. | Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius; |
| 24. | deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. |
| 25. | Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. |
| 26. | Novissima autem inimica destruetur mors; |
| 27. | omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia. |
| 28. | Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. |
| 29. | Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? |
| 30. | Ut quid et nos periclitamur omni hora? |
| 31. | Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! |
| 32. | Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. |
| 33. | Noli te seduci: “Corrumpunt mores bonos colloquia mala”. |
| 34. | Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor. |
| 35. | Sed dicet aliquis: “Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?”. |
| 36. | Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; |
| 37. | et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum. |
| 38. | Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. |
| 39. | Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium. |
| 40. | Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium. |
| 41. | Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate. |
| 42. | Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; |
| 43. | seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; |
| 44. | seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. |
| 45. | Sic et scriptum est: “Factus est primus homo Adam in animam viventem”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem. |
| 46. | Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. |
| 47. | Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo. |
| 48. | Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes; |
| 49. | et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis. |
| 50. | Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit. |
| 51. | Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur, |
| 52. | in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur. |
| 53. | Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem. |
| 54. | Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “Absorpta est mors in victoria. |
| 55. | Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?”. |
| 56. | Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. |
| 57. | Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. |
| 58. | Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino. |