| 1. | Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. |
| 2. | Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. |
| 3. | Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. |
| 4. | Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur, |
| 5. | non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, |
| 6. | non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati; |
| 7. | omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. |
| 8. | Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur. |
| 9. | Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus; |
| 10. | cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. |
| 11. | Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli. |
| 12. | Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. |
| 13. | Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas. |