| 1. | De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare. |
| 2. | Scitis quoniam, cum gentes essetis, ad simulacra muta, prout ducebamini, euntes. |
| 3. | Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “Anathema Iesus!”; et nemo potest dicere: “Dominus Iesus”, nisi in Spiritu Sancto. |
| 4. | Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus; |
| 5. | et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus; |
| 6. | et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. |
| 7. | Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. |
| 8. | Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum, |
| 9. | alteri fides in eodem Spiritu, alii donationes sanitatum in uno Spiritu, |
| 10. | alii operationes virtutum, alii prophetatio, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum; |
| 11. | haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. |
| 12. | Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; |
| 13. | etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Graeci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. |
| 14. | Nam et corpus non est unum membrum sed multa. |
| 15. | Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; |
| 16. | et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. |
| 17. | Si totum corpus oculus est, ubi auditus? Si totum auditus, ubi odoratus? |
| 18. | Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore, sicut voluit. |
| 19. | Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? |
| 20. | Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. |
| 21. | Non potest dicere oculus manui: “Non es mihi necessaria!”; aut iterum caput pedibus: “Non estis mihi necessarii!”. |
| 22. | Sed multo magis, quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt; |
| 23. | et, quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus; et, quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent, |
| 24. | honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem, |
| 25. | ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. |
| 26. | Et sive patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; sive glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. |
| 27. | Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. |
| 28. | Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. |
| 29. | Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetae? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? |
| 30. | Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? |
| 31. | Aemulamini autem charismata maiora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro. |