| 1. | Nolo enim vos ignorare, fra tres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt |
| 2. | et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari |
| 3. | et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt |
| 4. | et omnes eundem potum spiritalem biberunt; bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra; petra autem erat Christus. |
| 5. | Sed non in pluribus eorum complacuit sibi Deus, nam prostrati sunt in deserto. |
| 6. | Haec autem figurae fuerunt nostrae, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. |
| 7. | Neque idolorum cultores efficiamini, sicut quidam ex ipsis; quemadmodum scriptum est: “Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere”. |
| 8. | Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria milia. |
| 9. | Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt et a serpentibus perierunt. |
| 10. | Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore. |
| 11. | Haec autem in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. |
| 12. | Itaque, qui se existimat stare, videat, ne cadat. |
| 13. | Tentatio vos non apprehendit nisi humana; fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam proventum, ut possitis sustinere. |
| 14. | Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura. |
| 15. | Ut prudentibus loquor; vos iudicate, quod dico: |
| 16. | Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? Et panis, quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? |
| 17. | Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur. |
| 18. | Videte Israel secundum carnem: nonne, qui edunt hostias, communicantes sunt altari? |
| 19. | Quid ergo dico? Quod idolothytum sit aliquid? Aut quod idolum sit aliquid? |
| 20. | Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis. |
| 21. | Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum. |
| 22. | An aemulamur Dominum? Numquid fortiores illo sumus? |
| 23. | “Omnia licent!”. Sed non omnia expediunt. “Omnia licent!”. Sed non omnia aedificant. |
| 24. | Nemo, quod suum est, quaerat, sed quod alterius. |
| 25. | Omne, quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam; |
| 26. | Domini enim est terra, et plenitudo eius. |
| 27. | Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire, omne, quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam. |
| 28. | Si quis autem vobis dixerit: “Hoc immolaticium est idolis”, nolite manducare, propter illum, qui indicavit, et propter conscientiam; |
| 29. | conscientiam autem dico non tuam ipsius sed alterius. Ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia? |
| 30. | Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo, quod gratias ago? |
| 31. | Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. |
| 32. | Sine offensione estote Iudaeis et Graecis et ecclesiae Dei, |
| 33. | sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. |