| 1. | Paulus, vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Sosthenes frater |
| 2. | ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis cum omnibus, qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro: |
| 3. | gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. |
| 4. | Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Iesu, |
| 5. | quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia, |
| 6. | sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis, |
| 7. | ita ut nihil vobis desit in ulla donatione, exspectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi; |
| 8. | qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die Domini nostri Iesu Christi. |
| 9. | Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem Filii eius Iesu Christi Domini nostri. |
| 10. | Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. |
| 11. | Significatum est enim mihi de vobis, fratres mei, ab his, qui sunt Chloes, quia contentiones inter vos sunt. |
| 12. | Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: “Ego quidem sum Pauli”, “Ego autem Apollo”, “Ego vero Cephae”, “Ego autem Christi”. |
| 13. | Divisus est Christus? Numquid Paulus crucifixus est pro vobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? |
| 14. | Gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Gaium, |
| 15. | ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis. |
| 16. | Baptizavi autem et Stephanae domum; ceterum nescio si quem alium baptizaverim. |
| 17. | Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. |
| 18. | Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. |
| 19. | Scriptum est enim: “Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo”. |
| 20. | Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? |
| 21. | Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. |
| 22. | Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt, |
| 23. | nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; |
| 24. | ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; |
| 25. | quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. |
| 26. | Videte enim vocationem vestram, fratres; quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; |
| 27. | sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, |
| 28. | et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, |
| 29. | ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. |
| 30. | Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, |
| 31. | ut quemadmodum scriptum est: “Qui gloriatur, in Domino glorietur”. |