| 1. | Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto, |
| 2. | quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. |
| 3. | Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem, |
| 4. | qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, |
| 5. | quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. |
| 6. | Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel; |
| 7. | neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “In Isaac vocabitur tibi semen”. |
| 8. | Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen; |
| 9. | promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”. |
| 10. | Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro; |
| 11. | cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, |
| 12. | non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “Maior serviet minori”; |
| 13. | sicut scriptum est: “Iacob dilexi, Esau autem odio habui”. |
| 14. | Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit! |
| 15. | Moysi enim dicit: “Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto”. |
| 16. | Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei. |
| 17. | Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. |
| 18. | Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat. |
| 19. | Dices itaque mihi: “Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit?”. |
| 20. | O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “Quid me fecisti sic?”. |
| 21. | An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam? |
| 22. | Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum; |
| 23. | et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, |
| 24. | quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus? |
| 25. | Sicut et in Osee dicit: “Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam. |
| 26. | Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi”. |
| 27. | Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. |
| 28. | Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram”. |
| 29. | Et sicut praedixit Isaias: “Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus”. |
| 30. | Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est; |
| 31. | Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit. |
| 32. | Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis, |
| 33. | sicut scriptum est: “Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur”. |