| 1. | Nihil ergo nunc damnationis est his, qui sunt in Christo Iesu; |
| 2. | lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit te a lege peccati et mortis. |
| 3. | Nam, quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus Filium suum mittens in similitudine carnis peccati et pro peccato, damnavit peccatum in carne, |
| 4. | ut iustitia legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum. |
| 5. | Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt; qui vero secundum Spiritum, quae sunt Spiritus. |
| 6. | Nam sapientia carnis mors, sapientia autem Spiritus vita et pax; |
| 7. | quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum, legi enim Dei non subicitur nec enim potest. |
| 8. | Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. |
| 9. | Vos autem in carne non estis sed in Spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius. |
| 10. | Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. |
| 11. | Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. |
| 12. | Ergo, fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. |
| 13. | Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. |
| 14. | Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. |
| 15. | Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: “Abba, Pater!”. |
| 16. | Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. |
| 17. | Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. |
| 18. | Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelanda est in nobis. |
| 19. | Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat; |
| 20. | vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, |
| 21. | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. |
| 22. | Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; |
| 23. | non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. |
| 24. | Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quae videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? |
| 25. | Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus. |
| 26. | Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; |
| 27. | qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. |
| 28. | Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. |
| 29. | Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; |
| 30. | quos autem praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. |
| 31. | Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? |
| 32. | Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? |
| 33. | Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? |
| 34. | Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis? |
| 35. | Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? |
| 36. | Sicut scriptum est: “Propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oves occisionis”. |
| 37. | Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos. |
| 38. | Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes |
| 39. | neque altitudo neque profundum neque alia quaelibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. |