| 1. | Iustificati igitur ex fide, pacem habemus ad Deum per Domi num nostrum Iesum Christum, |
| 2. | per quem et accessum habemus fide in gratiam istam, in qua stamus et gloriamur in spe gloriae Dei. |
| 3. | Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, |
| 4. | patientia autem probationem, probatio vero spem; |
| 5. | spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis. |
| 6. | Adhuc enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est. |
| 7. | Vix enim pro iusto quis moritur; nam pro bono forsitan quis et audeat mori. |
| 8. | Commendat autem suam caritatem Deus in nos, quoniam, cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est. |
| 9. | Multo igitur magis iustificati nunc in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum! |
| 10. | Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; |
| 11. | non solum autem, sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Iesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus. |
| 12. | Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. |
| 13. | Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, |
| 14. | sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. |
| 15. | Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. |
| 16. | Et non sicut per unum, qui peccavit, ita et donum; nam iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. |
| 17. | Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. |
| 18. | Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, sic et per unius iustitiam in omnes homines in iustificationem vitae; |
| 19. | sicut enim per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius oboeditionem iusti constituentur multi. |
| 20. | Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit peccatum, superabundavit gratia, |
| 21. | ut sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam aeternam per Iesum Christum Dominum nostrum. |