| 1. | Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas. |
| 2. | Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. |
| 3. | Existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? |
| 4. | An divitias benignitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit? |
| 5. | Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, |
| 6. | qui reddet unicuique secundum opera eius: |
| 7. | his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam; |
| 8. | his autem, qui ex contentione et non oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio. |
| 9. | Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; |
| 10. | gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco. |
| 11. | Non est enim personarum acceptio apud Deum! |
| 12. | Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. |
| 13. | Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. |
| 14. | Cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex; |
| 15. | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus, |
| 16. | in die, cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum. |
| 17. | Si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo, |
| 18. | et nosti Voluntatem et discernis potiora instructus per legem, |
| 19. | et confidis teipsum ducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt, |
| 20. | eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. |
| 21. | Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum, furaris? |
| 22. | Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templa spolias? |
| 23. | Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras? |
| 24. | “Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes”, sicut scriptum est. |
| 25. | Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. |
| 26. | Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? |
| 27. | Et iudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es. |
| 28. | Non enim qui manifesto Iudaeus est, neque quae manifesto in carne circumcisio, |
| 29. | sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est. |