| 1. | Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. |
| 2. | Itaque, qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt ipsi, sibi damnationem acquirent. |
| 3. | Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; |
| 4. | Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. |
| 5. | Ideo necesse est subditos esse, non solum propter iram sed et propter conscientiam. |
| 6. | Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum instantes. |
| 7. | Reddite omnibus debita: cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. |
| 8. | Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. |
| 9. | Nam: Non adulterabis, Non occides, Non furaberis, Non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo recapitulatur: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. |
| 10. | Dilectio proximo malum non operatur; plenitudo ergo legis est dilectio. |
| 11. | Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. |
| 12. | Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. |
| 13. | Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; |
| 14. | sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis. |