| 1. | Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum; |
| 2. | et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. |
| 3. | Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. |
| 4. | Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, |
| 5. | ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. |
| 6. | Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei; |
| 7. | sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina; |
| 8. | sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate. |
| 9. | Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono; |
| 10. | caritate fraternitatis invicem diligentes, honore invicem praevenientes, |
| 11. | sollicitudine non pigri, spiritu ferventes, Domino servientes, |
| 12. | spe gaudentes, in tribulatione patientes, orationi instantes, |
| 13. | necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. |
| 14. | Benedicite persequentibus; benedicite et nolite maledicere! |
| 15. | Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus. |
| 16. | Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos. |
| 17. | Nulli malum pro malo reddentes; providentes bona coram omnibus hominibus; |
| 18. | si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; |
| 19. | non vosmetipsos vindicantes, carissimi, sed date locum irae, scriptum est enim: “Mihi vindicta, ego retribuam”, dicit Dominus. |
| 20. | Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput eius. |
| 21. | Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. |