| 1. | Et cum compleretur dies Pen tecostes, erant omnes pariter in eodem loco. |
| 2. | Et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. |
| 3. | Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; |
| 4. | et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis. |
| 5. | Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est; |
| 6. | facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. |
| 7. | Stupebant autem et mirabantur dicentes: “Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt? |
| 8. | Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? |
| 9. | Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam, Iudaeam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, |
| 10. | Phrygiam quoque et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est circa Cyrenem, et advenae Romani, |
| 11. | Iudaei quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei”. |
| 12. | Stupebant autem omnes et haesitabant ad invicem dicentes: “Quidnam hoc vult esse?”; |
| 13. | alii autem irridentes dicebant: “Musto pleni sunt isti”. |
| 14. | Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: “Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. |
| 15. | Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia; |
| 16. | sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel: |
| 17. | “Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt; |
| 18. | et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt. |
| 19. | Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; |
| 20. | sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. |
| 21. | Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit”. |
| 22. | Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, |
| 23. | hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, |
| 24. | quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. |
| 25. | David enim dicit circa eum: “Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. |
| 26. | Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. |
| 27. | Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. |
| 28. | Notas fecisti mihi vias vitae, replebis me iucunditate cum facie tua”. |
| 29. | Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; |
| 30. | propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, |
| 31. | providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. |
| 32. | Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. |
| 33. | Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis. |
| 34. | Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, |
| 35. | donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum”. |
| 36. | Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis”. |
| 37. | His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: “Quid faciemus, viri fratres?”. |
| 38. | Petrus vero ad illos: “Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus; |
| 39. | vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster”. |
| 40. | Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: “Salvamini a generatione ista prava”. |
| 41. | Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia. |
| 42. | Erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus. |
| 43. | Fiebat autem omni animae timor; multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant. |
| 44. | Omnes autem, qui crediderant, erant pariter et habebant omnia communia; |
| 45. | et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; |
| 46. | cotidie quoque perdurantes unanimiter in templo et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, |
| 47. | collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat, qui salvi fierent cotidie in idipsum. |