| 1. | Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Iudaeorum. |
| 2. | Secundum consuetudinem autem suam Paulus introivit ad eos et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis |
| 3. | adaperiens et comprobans quia Christum oportebat pati et resurgere a mortuis, et: “Hic est Christus, Iesus, quem ego annuntio vobis”. |
| 4. | Et quidam ex eis crediderunt et adiuncti sunt Paulo et Silae et de colentibus Graecis multitudo magna et mulieres nobiles non paucae. |
| 5. | Zelantes autem Iudaei assumentesque de foro viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem; et assistentes domui Iasonis quaerebant eos producere in populum. |
| 6. | Et cum non invenissent eos, trahebant Iasonem et quosdam fratres ad politarchas clamantes: “Qui orbem concitaverunt, isti et huc venerunt, |
| 7. | quos suscepit Iason; et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Iesum”. |
| 8. | Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec; |
| 9. | et accepto satis ab Iasone et a ceteris, dimiserunt eos. |
| 10. | Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam; qui cum advenissent, in synagogam Iudaeorum introierunt. |
| 11. | Hi autem erant nobiliores eorum, qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, cotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent. |
| 12. | Et multi quidem crediderunt ex eis et Graecarum mulierum honestarum et virorum non pauci. |
| 13. | Cum autem cognovissent in Thessalonica Iudaei quia et Beroeae annuntiatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem. |
| 14. | Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare; Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. |
| 15. | Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt. |
| 16. | Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. |
| 17. | Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. |
| 18. | Quidam autem ex Epicureis et Stoicis philosophi disserebant cum eo. Et quidam dicebant: “Quid vult seminiverbius hic dicere?”; alii vero: “Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse”, quia Iesum et resurrectionem evangelizabat. |
| 19. | Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt dicentes: “Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina? |
| 20. | Mira enim quaedam infers auribus nostris; volumus ergo scire quidnam velint haec esse”. |
| 21. | Athenienses autem omnes et advenae hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi. |
| 22. | Stans autem Paulus in medio Areopagi ait: “Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; |
| 23. | praeteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: “Ignoto deo”. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. |
| 24. | Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eo sunt, hic, caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat |
| 25. | nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; |
| 26. | fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, |
| 27. | quaerere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. |
| 28. | In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: “Ipsius enim et genus sumus”. |
| 29. | Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro aut argento aut lapidi, sculpturae artis et cogitationis hominis, divinum esse simile. |
| 30. | Et tempora quidem ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique paenitentiam agant, |
| 31. | eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem praebens omnibus suscitans eum a mortuis”. |
| 32. | Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: “Audiemus te de hoc iterum”. |
| 33. | Sic Paulus exivit de medio eorum. |
| 34. | Quidam vero viri adhaerentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis. |