| 1. | Audierunt autem apostoli et fratres, qui erant in Iudaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei. |
| 2. | Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione, |
| 3. | dicentes: “Introisti ad viros praeputium habentes et manducasti cum illis!”. |
| 4. | Incipiens autem Petrus exponebat illis ex ordine dicens: |
| 5. | “Ego eram in civitate Ioppe orans et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de caelo et venit usque ad me; |
| 6. | in quod intuens considerabam et vidi quadrupedia terrae et bestias et reptilia et volatilia caeli. |
| 7. | Audivi autem et vocem dicentem mihi: “Surgens, Petre, occide et manduca!”. |
| 8. | Dixi autem: Nequaquam, Domine, quia commune aut immundum numquam introivit in os meum. |
| 9. | Respondit autem vox secundo de caelo: “Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris”. |
| 10. | Hoc autem factum est per ter, et retracta sunt rursum omnia in caelum. |
| 11. | Et ecce confestim tres viri astiterunt in domo, in qua eramus, missi a Caesarea ad me. |
| 12. | Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. |
| 13. | Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum ad domum suam stantem et dicentem: “Mitte in Ioppen et accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, |
| 14. | qui loquetur tibi verba, in quibus salvus eris tu et universa domus tua”. |
| 15. | Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. |
| 16. | Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat: “Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto”. |
| 17. | Si ergo aequale donum dedit illis Deus sicut et nobis, qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Deum?”. |
| 18. | His autem auditis, acquieverunt et glorificaverunt Deum dicentes: “Ergo et gentibus Deus paenitentiam ad vitam dedit”. |
| 19. | Et illi quidem, qui dispersi fuerant a tribulatione, quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen et Cyprum et Antiochiam, nemini loquentes verbum; nisi solis Iudaeis. |
| 20. | Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui, cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos evangelizantes Dominum Iesum. |
| 21. | Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. |
| 22. | Auditus est autem sermo in auribus ecclesiae, quae erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; |
| 23. | qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, |
| 24. | quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino. |
| 25. | Profectus est autem Tarsum, ut quaereret Saulum; |
| 26. | quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiae discipuli Christiani. |
| 27. | In his autem diebus supervenerunt ab Hierosolymis prophetae Antiochiam; |
| 28. | et surgens unus ex eis nomine Agabus significavit per Spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum; quae facta est sub Claudio. |
| 29. | Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere habitantibus in Iudaea fratribus; |
| 30. | quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli. |