| 1. | Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere, |
| 2. | usque in diem, qua, cum praecepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; |
| 3. | quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quae sunt de regno Dei. |
| 4. | Et convescens praecepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: “Quam audistis a me, |
| 5. | quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies”. |
| 6. | Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. |
| 7. | Dixit autem eis: “Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate, |
| 8. | sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudaea et Samaria et usque ad ultimum terrae”. |
| 9. | Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. |
| 10. | Cumque intuerentur in caelum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, |
| 11. | qui et dixerunt: “Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum”. |
| 12. | Tunc reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter. |
| 13. | Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. |
| 14. | Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius. |
| 15. | Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C: |
| 16. | “Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, |
| 17. | quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. |
| 18. | Hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis; et pronus factus crepuit medius, et diffusa sunt omnia viscera eius. |
| 19. | Et notum factum est omnibus habitantibus Ierusalem, ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Aceldamach, hoc est ager Sanguinis. |
| 20. | Scriptum est enim in libro Psalmorum:“Fiat commoratío eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea” et: “Episcopatum eius accipiat alius”. |
| 21. | Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, |
| 22. | incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis”. |
| 23. | Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. |
| 24. | Et orantes dixerunt: “Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum |
| 25. | accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo praevaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum”. |
| 26. | Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis. |