| 1. | Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. |
| 2. | Et interro gaverunt eum discipuli sui dicentes: “Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur?”. |
| 3. | Respondit Iesus: “Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. |
| 4. | Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. |
| 5. | Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi”. |
| 6. | Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius |
| 7. | et dixit ei: “Vade, lava in natatoria Siloae!” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit et venit videns. |
| 8. | Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: “Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat?”; |
| 9. | alii dicebant: “Hic est!”; alii dicebant: “Nequaquam, sed similis est eius!”. Ille dicebat: “Ego sum!”. |
| 10. | Dicebant ergo ei: “Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi?”. |
| 11. | Respondit ille: “Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi”. |
| 12. | Et dixerunt ei: “Ubi est ille?”. Ait: “Nescio”. |
| 13. | Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. |
| 14. | Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. |
| 15. | Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video”. |
| 16. | Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit!”; alii autem dicebant: “Quomodo potest homo peccator haec signa facere?”. Et schisma erat in eis. |
| 17. | Dicunt ergo caeco iterum: “Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “Propheta est!”. |
| 18. | Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat. |
| 19. | Et interrogaverunt eos dicentes: “Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt?”. |
| 20. | Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: “Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. |
| 21. | Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur!”. |
| 22. | Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. |
| 23. | Propterea parentes eius dixerunt: “Aetatem habet; ipsum interrogate!”. |
| 24. | Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est”. |
| 25. | Respondit ergo ille: “Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video”. |
| 26. | Dixerunt ergo illi: “Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?”. |
| 27. | Respondit eis: “Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?”. |
| 28. | Et maledixerunt ei et dixerunt: “Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. |
| 29. | Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit”. |
| 30. | Respondit homo et dixit eis: “In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! |
| 31. | Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. |
| 32. | A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; |
| 33. | nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam”. |
| 34. | Responderunt et dixerunt ei: “In peccatis tu natus es totus et tu doces nos?”. Et eiecerunt eum foras. |
| 35. | Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis?”. |
| 36. | Respondit ille et dixit: “Et quis est, Domine, ut credam in eum?”. |
| 37. | Dixit ei Iesus: “Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est”. |
| 38. | At ille ait: “Credo, Domine!”; et adoravit eum. |
| 39. | Et dixit Iesus: “In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant”. |
| 40. | Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “Numquid et nos caeci sumus?”. |
| 41. | Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”. |