| 1. | Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam. |
| 2. | Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. |
| 3. | In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum. |
| 4. | Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. |
| 5. | [] |
| 6. | Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “Vis sanus fieri?”. |
| 7. | Respondit ei languidus: “Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit”. |
| 8. | Dicit ei Iesus: “Surge, tolle grabatum tuum et ambula”. |
| 9. | Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. |
| 10. | Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: “Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum”. |
| 11. | Ille autem respondit eis: “Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula””. |
| 12. | Interrogaverunt eum: “Quis est ille homo, qui dixit tibi: “Tolle et ambula”?”. |
| 13. | Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. |
| 14. | Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat”. |
| 15. | Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. |
| 16. | Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato. |
| 17. | Iesus autem respondit eis: “Pater meus usque modo operatur, et ego operor”. |
| 18. | Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. |
| 19. | Respondit itaque Iesus et dixit eis: “Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit. |
| 20. | Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. |
| 21. | Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat. |
| 22. | Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio, |
| 23. | ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. |
| 24. | Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam. |
| 25. | Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent. |
| 26. | Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso; |
| 27. | et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est. |
| 28. | Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius; |
| 29. | et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii. |
| 30. | Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me. |
| 31. | Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum; |
| 32. | alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me. |
| 33. | Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati; |
| 34. | ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis. |
| 35. | Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius. |
| 36. | Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit; |
| 37. | et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis; |
| 38. | et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis. |
| 39. | Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me. |
| 40. | Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. |
| 41. | Gloriam ab hominibus non accipio, |
| 42. | sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis. |
| 43. | Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis. |
| 44. | Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis? |
| 45. | Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. |
| 46. | Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit. |
| 47. | Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis?”. |