| 1. | Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes |
| 2. | — quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius — |
| 3. | reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. |
| 4. | Oportebat autem eum transire per Samariam. |
| 5. | Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; |
| 6. | erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta. |
| 7. | Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: “Da mihi bibere”; |
| 8. | discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. |
| 9. | Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: “Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana?”. Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. |
| 10. | Respondit Iesus et dixit ei: “Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: “Da mihi bibere”, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam”. |
| 11. | Dicit ei mulier: “Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? |
| 12. | Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius?”. |
| 13. | Respondit Iesus et dixit ei: “Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; |
| 14. | qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam”. |
| 15. | Dicit ad eum mulier: “Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire”. |
| 16. | Dicit ei: “Vade, voca virum tuum et veni huc”. |
| 17. | Respondit mulier et dixit ei: “Non habeo virum”. Dicit ei Iesus: “Bene dixisti: “Non habeo virum”; |
| 18. | quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti”. |
| 19. | Dicit ei mulier: “Domine, video quia propheta es tu. |
| 20. | Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet”. |
| 21. | Dicit ei Iesus: “Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem. |
| 22. | Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est. |
| 23. | Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum. |
| 24. | Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare”. |
| 25. | Dicit ei mulier: “Scio quia Messias venit — qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia”. |
| 26. | Dicit ei Iesus: “Ego sum, qui loquor tecum”. |
| 27. | Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?”. |
| 28. | Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: |
| 29. | “Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus?”. |
| 30. | Exierunt de civitate et veniebant ad eum. |
| 31. | Interea rogabant eum discipuli dicentes: “Rabbi, manduca”. |
| 32. | Ille autem dixit eis: “Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis”. |
| 33. | Dicebant ergo discipuli ad invicem: “Numquid aliquis attulit ei manducare?”. |
| 34. | Dicit eis Iesus: “Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius. |
| 35. | Nonne vos dicitis: “Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit”? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam |
| 36. | qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit. |
| 37. | In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit. |
| 38. | Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis”. |
| 39. | Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: “Dixit mihi omnia, quaecumque feci!”. |
| 40. | Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. |
| 41. | Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; |
| 42. | et mulieri dicebant: “Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi!”. |
| 43. | Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; |
| 44. | ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. |
| 45. | Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum. |
| 46. | Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; |
| 47. | hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. |
| 48. | Dixit ergo Iesus ad eum: “Nisi signa et prodigia videritis, non credetis”. |
| 49. | Dicit ad eum regius: “Domine, descende priusquam moriatur puer meus”. |
| 50. | Dicit ei Iesus: “Vade. Filius tuus vivit”. Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. |
| 51. | Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. |
| 52. | Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: “Heri hora septima reliquit eum febris”. |
| 53. | Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: “Filius tuus vivit”, et credidit ipse et domus eius tota. |
| 54. | Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. |