| 1. | Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; |
| 2. | hic venit ad eum nocte et dixit ei: “Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo”. |
| 3. | Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei”. |
| 4. | Dicit ad eum Nicodemus: “Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci?”. |
| 5. | Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. |
| 6. | Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. |
| 7. | Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. |
| 8. | Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu”. |
| 9. | Respondit Nicodemus et dixit ei: “Quomodo possunt haec fieri?”. |
| 10. | Respondit Iesus et dixit ei: “Tu es magister Israel et haec ignoras? |
| 11. | Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. |
| 12. | Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? |
| 13. | Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. |
| 14. | Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, |
| 15. | ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam”. |
| 16. | Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. |
| 17. | Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. |
| 18. | Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. |
| 19. | Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. |
| 20. | Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; |
| 21. | qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta. |
| 22. | Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. |
| 23. | Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; |
| 24. | nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. |
| 25. | Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. |
| 26. | Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum!”. |
| 27. | Respondit Ioannes et dixit: “Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. |
| 28. | Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. |
| 29. | Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. |
| 30. | Illum oportet crescere, me autem minui”. |
| 31. | Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; |
| 32. | et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. |
| 33. | Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. |
| 34. | Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. |
| 35. | Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. |
| 36. | Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. |