Evangelium secundum Ioannem, 21

1.Postea manifestavit se ite rum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic.
2.Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo.
3.Dicit eis Simon Petrus: “Vado piscari”. Dicunt ei: “Venimus et nos tecum”. Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
4.Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est.
5.Dicit ergo eis Iesus: “Pueri, numquid pulmentarium habetis?”. Responderunt ei: “Non”.
6.Ille autem dixit eis: “Mittite in dexteram navigii rete et invenietis”. Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium.
7.Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare;
8.alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
9.Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem.
10.Dicit eis Iesus: “Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc”.
11.Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete.
12.Dicit eis Iesus: “Venite, prandete”. Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: “Tu quis es?”, scientes quia Dominus est.
13.Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter.
14.Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.
15.Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: “Simon Ioannis, diligis me plus his?”. Dicit ei: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce agnos meos”.
16.Dicit ei iterum secundo: “Simon Ioannis, diligis me?”. Ait illi: “Etiam, Domine, tu scis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas”.
17.Dicit ei tertio: “Simon Ioannis, amas me?”. Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: “Amas me?”, et dicit ei: “Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te”. Dicit ei: “Pasce oves meas.
18.Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis”.
19.Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: “Sequere me”.
20.Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “Domine, quis est qui tradit te?”.
21.Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: “Domine, hic autem quid?”.
22.Dicit ei Iesus: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere”.
23.Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: “Non moritur”, sed: “Si eum volo manere donec veniam, quid ad te?”.
24.Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.
25.Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.
Livro anterior Capítulo anterior Próximo capítulo Próximo livro