| 1. | Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit ma ne, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento. |
| 2. | Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: “Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum!”. |
| 3. | Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. |
| 4. | Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; |
| 5. | et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. |
| 6. | Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita |
| 7. | et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
| 8. | Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit. |
| 9. | Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. |
| 10. | Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli. |
| 11. | Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum |
| 12. | et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. |
| 13. | Et dicunt ei illi: “Mulier, quid ploras?”. Dicit eis: “Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum”. |
| 14. | Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. |
| 15. | Dicit ei Iesus: “Mulier, quid ploras? Quem quaeris?”. Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: “Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam”. |
| 16. | Dicit ei Iesus: “Maria!”. Conversa illa dicit ei Hebraice: “Rabbuni!” — quod dicitur Magister C. |
| 17. | Dicit ei Iesus: “Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum”. |
| 18. | Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: “Vidi Dominum!”, et quia haec dixit ei. |
| 19. | Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: “Pax vobis!”. |
| 20. | Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. |
| 21. | Dixit ergo eis iterum: “Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos”. |
| 22. | Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: “Accipite Spiritum Sanctum. |
| 23. | Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt”. |
| 24. | Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. |
| 25. | Dicebant ergo ei alii discipuli: “Vidimus Dominum!”. Ille autem dixit eis: “Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam”. |
| 26. | Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: “Pax vobis!”. |
| 27. | Deinde dicit Thomae: “Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis!”. |
| 28. | Respondit Thomas et dixit ei: “Dominus meus et Deus meus!”. |
| 29. | Dicit ei Iesus: “Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt!”. |
| 30. | Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; |
| 31. | haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. |