| 1. | Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; |
| 2. | vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. |
| 3. | Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: “Vinum non habent”. |
| 4. | Et dicit ei Iesus: “Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea”. |
| 5. | Dicit mater eius ministris: “Quodcumque dixerit vobis, facite”. |
| 6. | Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. |
| 7. | Dicit eis Iesus: “Implete hydrias aqua”. Et impleverunt eas usque ad summum. |
| 8. | Et dicit eis: “Haurite nunc et ferte architriclino”. Illi autem tulerunt. |
| 9. | Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus |
| 10. | et dicit ei: “Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc”. |
| 11. | Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. |
| 12. | Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus. |
| 13. | Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. |
| 14. | Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; |
| 15. | et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; |
| 16. | et his, qui columbas vendebant, dixit: “Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis”. |
| 17. | Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: “Zelus domus tuae comedit me”. |
| 18. | Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: “Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?”. |
| 19. | Respondit Iesus et dixit eis: “Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud”. |
| 20. | Dixerunt ergo Iudaei: “Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?”. |
| 21. | Ille autem dicebat de templo corporis sui. |
| 22. | Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus. |
| 23. | Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. |
| 24. | Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, |
| 25. | et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine. |